Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.7.1 | Cic. Fam. 2.7.4 (English) | >>Cic. Fam. 2.8.1 |
2.7.2
quod in rei publicae tempus non incideris , sed veneris (iudicio enim tuo , non casu in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum ), profecto vides ; quanta vis in re publica temporum sit , quanta varietas rerum , quam incerti exitus , quam flexibiles hominum voluntates , quid insidiarum , quid vanitatis in vita , non dubito quin cogites . sed , amabo te , cura et cogita , Curio ,—nihil novi , sed illud idem , quod initio scripsi : tecum o loquere , te adhibe in consilium , te audi , tibi obtempera . alteri qui melius consilium dare possit quam tu , non facile . inveniri potest ; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit . Dii immortales ! cur ego absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum ? tametsi hoc minime . tibi deest ; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei , consilio te ut possem luvare .
scribam ad te plura alias ; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios , ut , quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus , unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem . de sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa , cognosces ex iis litteris , quas Thrasoni , liberto
tuo , dedi .
2.7.4
te , mi Curio , pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro , ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari . praesens tecum egi , cum te tr . pl . isto anno fore non putarem , itemque petivi saepe per litteras , sed tum quasi a †senatuore , nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo , nunc a tr . pl . et a Curione tribuno , non ut decernatur aliquid novi , quod solet esse difficilius , sed ut ne quid novi decernatur , ut et senati consultum et leges defendas , eaque mihi condicio maneat , qua profectus sum . hoc te
vehementer etiam atque etiam rogo .
2.7.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.7.1 | Cic. Fam. 2.7.4 (English) | >>Cic. Fam. 2.8.1 |